iam dudum volebam iter Romam antiauam facere. “delirasne?” fortasse diceas, “fuit enim Roma antiqua.” minime! nam sciebam esse applicationem rei virtualis (VR app), in qua licet Romam antiquam experiri. difficile tamen erat sciscitari quid agendum esset. post multos labores, iam scio et de hac re vobis narrabo:

primum omnium computatro ordinario (i.e. non apparatu VR) apud https://www.flyoverzone.com/ nomen dare oportet. deinde per Meta Quest, “Yorescape” quaerendum est. iamnunc “Thermae Caracallae” sine praemio (gratis) experiri possunt. 

Multi sunt gradus huius applicationis. videum immersivum (VR) est cum narratione ductoris itineris. postea licet locis tabulae aedificii pressis varias partes thermarum visitare. in quoque loco licet corpus in trecentos sexaginta gradus vertere. quid porro? sigunum est quod, si premas, licet circumambulare. quamvis vellet “free roam” reddi, haud ita est. nam necesse est enim diu expectare, et pauci erant loci in quos corpus movere licet.

nihilominus, mirabila sunt ea spectacula virtutalia, tam versicolora et vivacia. quisquis Latinam amat, hoc certe expiriri debet! 

vale

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *